Laus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Laus

Exodus 15 : 19
19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

Exodus 15 : 21
21 quibus præcinebat, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem ejus dejecit in mare.

I Samuelis 2 : 10
10 Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in cælis tonabit: Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui.

I Paralipomenon 16 : 36
36 Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.

I Paralipomenon 29 : 19
19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa: et ædificet ædem, cujus impensas paravi.

II Paralipomenon 5 : 13
13 Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube,

Psalmorum 46 : 11

Psalmorum 48 : 14
14 Hæc via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt.

Psalmorum 76 : 12
12 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum ;

Psalmorum 85 : 13
13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.

Psalmorum 98 : 9
9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *