Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de laborare
Proverbiorum 21 : 5
5 Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est.
Epistula ad Colossenses 3 : 23
23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:
Proverbiorum 10 : 4
4 Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes.
Proverbiorum 13 : 4
4 Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.
Actus Apostolorum 20 : 35
35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.
Ecclesiasticus 9 : 10
10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
Proverbiorum 14 : 23
23 In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
Epistula I ad Timotheum 5 : 8
8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
Epistula I ad Thessalonicenses 4 : 11
11 et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis:
Proverbiorum 12 : 11
11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
Leave a Reply