Kalendae novae

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Kalendae novae

Numeri 10 : 10
10 Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.

Numeri 28 : 15
15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.

I Paralipomenon 23 : 31
31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum, et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.

II Paralipomenon 31 : 3
3 Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere. Sabbatis quoque, et calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi.

Amos 8 : 5
5 dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas,

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *