Quid biblia dicit de justus – Omnes Bible versus de justus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de justus

Iudicum 5 : 31
31 Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.

Evangelium secundum Matthaeum 13 : 43
43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.

Danielis 12 : 3
3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

Evangelium secundum Matthaeum 5 : 14
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,

Epistula ad Philippenses 2 : 15
15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,

Psalmorum 125 : 2
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.

Osee 14 : 7
7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

Exodus 19 : 5
5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:

Psalmorum 135 : 4
4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus.

Malachiae 3 : 17
17 Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.

Iob 23 : 10
10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.

Lamentationes 4 : 2
2 BETH. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli !

Epistula II ad Timotheum 2 : 20
20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.

Zachariae 9 : 16
16 Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus.

Epistula I Petri 2 : 5
5 et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.

Evangelium secundum Matthaeum 11 : 25
25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

Epistula I Petri 2 : 2
2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem:

Evangelium secundum Matthaeum 18 : 3
3 et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.

Epistula I ad Corinthios 14 : 20
20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *