Judicium

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Judicium

I Paralipomenon 16 : 33
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram.

Iob 14 : 17
17 Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.

Iob 21 : 30
30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.

Iob 31 : 15
15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est? et formavit me in vulva unus?

Psalmorum 9 : 7
7 Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu ;

Psalmorum 50 : 6
6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

Psalmorum 96 : 13

Psalmorum 98 : 9
9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.

Ecclesiasticus 3 : 17
17 et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.

Ecclesiasticus 11 : 9
9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.

Ecclesiasticus 12 : 14
14 et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.

Ezechielis 18 : 28
28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.

Danielis 7 : 10
10 Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: judicium sedit, et libri aperti sunt.

Amos 4 : 12
12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël: postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.

Evangelium secundum Matthaeum 3 : 12
12 Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

Evangelium secundum Lucam 3 : 17
17 cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

Evangelium secundum Matthaeum 7 : 23
23 Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.

Evangelium secundum Matthaeum 8 : 29
29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?

Evangelium secundum Matthaeum 11 : 22
22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.

Evangelium secundum Matthaeum 10 : 15
15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.

Evangelium secundum Matthaeum 12 : 37
37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.

Evangelium secundum Matthaeum 12 : 42
42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.

Evangelium secundum Lucam 11 : 32
32 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.

Evangelium secundum Matthaeum 13 : 30
30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.

Evangelium secundum Matthaeum 13 : 43
43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.

Evangelium secundum Matthaeum 13 : 50
50 et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.

Evangelium secundum Matthaeum 16 : 27
27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *