judas se suspendit

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de judas se suspendit

Evangelium secundum Matthaeum 27 : 3 – 5
3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.

Actus Apostolorum 1 : 18
18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus.

Evangelium secundum Matthaeum 27 : 5
5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.

Evangelium secundum Matthaeum 27 : 1 – 10
1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.
6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël:
10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *