Judaism

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Judaism

Evangelium secundum Matthaeum 3 : 9
9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.

Evangelium secundum Matthaeum 5 : 19
19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.

Evangelium secundum Matthaeum 5 : 44
44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:

Evangelium secundum Matthaeum 9 : 17
17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur.

Actus Apostolorum 15 : 1
1 Et quidam descendentes de Judæa, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.

Actus Apostolorum 21 : 25
25 De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *