Jubilantes in laetitia et laude

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Jubilantes in laetitia et laude

I Paralipomenon 15 : 28
28 Universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo, et sonitu buccinæ, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.

II Paralipomenon 15 : 14
14 Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum,

Esdrae 3 : 13
13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium, et vocem fletus populi: commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.

Psalmorum 5 : 11
11 Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant, judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.

Psalmorum 47 : 1
1 Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.

Isaiae 12 : 6
6 Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.

Evangelium secundum Lucam 17 : 15
15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,

Evangelium secundum Lucam 19 : 41
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:

Actus Apostolorum 3 : 9
9 Et vidit omnis populus eum ambulantem, et laudantem Deum.

Apocalypsis Ioannis 5 : 14
14 Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas: et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *