Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Joachaz
II Regum 10 : 35
35 Et dormivit Jehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Joachaz filius ejus pro eo.
II Regum 13 : 9
9 Dormivitque Joachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Joas filius ejus pro eo.
II Regum 23 : 31
31 Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Amital, filia Jeremiæ, de Lobna.
I Paralipomenon 3 : 15
15 Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias quartus Sellum.
II Paralipomenon 36 : 1
1 Tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem.
Ieremiae 22 : 11
11 Quia hæc dicit Dominus ad Sellum, filium Josiæ, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto: Non revertetur huc amplius,
II Regum 23 : 32
32 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerant patres ejus.
II Regum 23 : 35
35 Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni, cum indixisset terræ per singulos, ut conferretur juxta præceptum Pharaonis: et unumquemque juxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terræ: ut daret Pharaoni Nechao.
II Paralipomenon 36 : 4
4 Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem ejus, super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus Joakim: ipsum vero Joachaz tulit secum, et abduxit in Ægyptum.
Ieremiae 22 : 12
12 sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius.
Leave a Reply