Quid biblia dicit de Jether – Omnes Bible versus de Jether

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Jether

Iudicum 8 : 20
20 Dixitque Jether primogenito suo: Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium: timebat enim, quia adhuc puer erat.

I Regum 2 : 5
5 Tu quoque nosti quƦ fecerit mihi Joab filius SarviƦ, quƦ fecerit duobus principibus exercitus Israƫl, Abner filio Ner, et AmasƦ filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prƦlii in balteo suo, qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo, quod erat in pedibus ejus.

I Regum 2 : 32
32 Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiƦ Israƫl, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda:

I Paralipomenon 2 : 17
17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.

II Samuelis 17 : 25
25 Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Jetra de Jezraƫli, qui ingressus est ad Abigail, filiam Naas, sororem SarviƦ, quƦ fuit mater Joab.

I Paralipomenon 2 : 32
32 Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.

I Paralipomenon 4 : 17
17 Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.

I Paralipomenon 7 : 38
38 Filii Jether: Jephone, et Phaspha, et Ara.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *