Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Jesus mirabilia
Evangelium secundum Ioannem 20 : 19 – 24
19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.
20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino.
21 Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:
23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.
24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
Evangelium secundum Matthaeum 9 : 6 – 8
6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
7 Et surrexit, et abiit in domum suam.
8 Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
Evangelium secundum Ioannem 20 : 19 – 23
19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.
20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino.
21 Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:
23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.
Evangelium secundum Ioannem 6 : 55 – 59
55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus ;
57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.
Evangelium secundum Ioannem 6 : 60 – 64
60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
64 Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
Evangelium secundum Ioannem 18 : 6
6 Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
Evangelium secundum Ioannem 10 : 30 – 33
30 Ego et Pater unum sumus.
31 Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.
32 Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?
33 Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
Leave a Reply