Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Jesus flevit
Evangelium secundum Ioannem 11 : 35
35 Et lacrimatus est Jesus.
Epistula ad Romanos 5 : 8
8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
Evangelium secundum Lucam 19 : 41 – 44
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:
42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
43 Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:
44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.
Evangelium secundum Ioannem 14 : 6
6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
Evangelium secundum Ioannem 3 : 16
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
Leave a Reply