Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Iuvenes
Exodus 24 : 5
5 Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
I Regum 12 : 15
15 Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ, ad Jeroboam filium Nabat.
II Paralipomenon 10 : 8
8 At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare cœpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.
Psalmorum 119 : 9
Psalmorum 148 : 13
13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
Proverbiorum 1 : 33
33 Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
Proverbiorum 2 : 22
22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.
Proverbiorum 3 : 35
35 Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia.
Proverbiorum 4 : 27
27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
Proverbiorum 5 : 23
23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.
Proverbiorum 31 : 3
3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
Proverbiorum 6 : 35
35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
Proverbiorum 7 : 27
27 Viæ inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.
Proverbiorum 10 : 1
1 Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.
Proverbiorum 13 : 1
1 Filius sapiens doctrina patris, qui autem illusor est non audit cum arguitur.
Proverbiorum 15 : 5
5 Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est, cogitationes autem impiorum eradicabuntur.
Proverbiorum 15 : 20
20 Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
Proverbiorum 17 : 2
2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
Proverbiorum 17 : 25
25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
Proverbiorum 19 : 13
13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
Proverbiorum 19 : 27
27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
Proverbiorum 20 : 29
29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
Proverbiorum 23 : 35
35 Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?
Proverbiorum 24 : 34
34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.
Proverbiorum 27 : 11
11 Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem.
Proverbiorum 28 : 7
7 Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
Proverbiorum 29 : 3
3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
Leave a Reply