Quid biblia dicit de iusiurandum et maledictionem – Omnes Bible versus de iusiurandum et maledictionem

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de iusiurandum et maledictionem

Epistula ad Ephesios 4 : 29
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.

Epistula Iacobi 3 : 10
10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.

Epistula Iacobi 5 : 12
12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.

Evangelium secundum Matthaeum 5 : 22
22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.

Evangelium secundum Matthaeum 12 : 34 – 37
34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
35 Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.
36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.

Exodus 20 : 7
7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

Epistula ad Romanos 3 : 14
14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:

Evangelium secundum Lucam 6 : 45
45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.

Evangelium secundum Matthaeum 5 : 33 – 37
33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua.
34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est:
35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis:
36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.

Epistula Iacobi 3 : 13
13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.

Epistula I ad Thessalonicenses 5 : 22
22 Ab omni specie mala abstinete vos.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *