Quid biblia dicit de iuramenta – Omnes Bible versus de iuramenta

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de iuramenta

Evangelium secundum Matthaeum 5 : 33 – 37
33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua.
34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est:
35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis:
36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.

Epistula Iacobi 5 : 12
12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.

Numeri 30 : 2
2 Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus:

Epistula ad Hebraeos 6 : 13
13 Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,

Epistula ad Hebraeos 6 : 17
17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum:

Psalmorum 15 : 4
4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus ; nec memor ero nominum eorum per labia mea.

Actus Apostolorum 23 : 12 – 14
12 Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt se dicentes, neque manducaturos, neque bibaturos donec occiderent Paulum.
13 Erant autem plus quam quadraginta viri, qui hanc conjurationem fecerant:
14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.

Evangelium secundum Matthaeum 23 : 18 – 22
18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.
19 Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum?
20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.
21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso:
22 et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.

Epistula ad Hebraeos 7 : 28
28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.

Epistula ad Hebraeos 3 : 11
11 sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

Epistula ad Hebraeos 3 : 18
18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt?

Epistula ad Hebraeos 7 : 21
21 hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum):

Evangelium secundum Ioannem 6 : 67 – 71
67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant.
68 Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
69 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes:
70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
71 Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?

Deuteronomium 23 : 21 – 23
21 Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.
22 Si nolueris polliceri, absque peccato eris.
23 Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.

Evangelium secundum Lucam 1 : 73
73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis

Evangelium secundum Matthaeum 14 : 3 – 12
3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
4 Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam.
5 Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant.
6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi:
7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
8 At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.
9 Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.
10 Misitque et decollavit Joannem in carcere.
11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu.

Epistula ad Hebraeos 4 : 3
3 Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.

Epistula ad Hebraeos 6 : 16
16 Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.

Epistula ad Hebraeos 6 : 14
14 dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.

Epistula ad Galatas 1 : 20
20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *