Quid biblia dicit de Issachar – Omnes Bible versus de Issachar

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Issachar

Genesis 30 : 18
18 et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar.

Exodus 1 : 3
3 Issachar, Zabulon et Benjamin,

I Paralipomenon 2 : 1
1 Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,

Genesis 49 : 15
15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

I Paralipomenon 7 : 2
2 Filii Thola: Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.

I Paralipomenon 7 : 5
5 Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.

Numeri 1 : 29
29 recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti.

Numeri 2 : 6
6 Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.

Numeri 26 : 25
25 Hæ sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti.

Deuteronomium 33 : 19
19 Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.

Numeri 2 : 3
3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.

Numeri 2 : 5
5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.

Numeri 10 : 15
15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.

Iosue 19 : 23
23 Hæc est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum.

Iosue 17 : 11
11 Fuitque hæreditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.

Iudicum 5 : 15
15 Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in præceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *