Isai

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Isai

Ruth 4 : 17
17 Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noëmi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David.

I Samuelis 17 : 12
12 David autem erat filius viri Ephrathæi, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandævus inter viros.

Evangelium secundum Matthaeum 1 : 6
6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ.

I Samuelis 16 : 13
13 Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps: surgensque Samuel abiit in Ramatha.

I Samuelis 16 : 23
23 Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.

I Samuelis 17 : 28
28 Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prælium, descendisti.

I Samuelis 22 : 4
4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in præsidio.

I Paralipomenon 2 : 17
17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *