Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Is-Bosheth
I Paralipomenon 8 : 33
33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
I Paralipomenon 9 : 39
39 Ner autem genuit Cis: et Cis genuit Saul: et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
II Samuelis 2 : 10
10 Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda sequebatur David.
II Samuelis 3 : 12
12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: Cujus est terra? et ut loquerentur: Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israël.
II Samuelis 3 : 16
16 Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revertere. Qui reversus est.
II Samuelis 4 : 8
8 et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quærebat animam tuam: et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus.
II Samuelis 4 : 12
12 Præcepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos: præcidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron: caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron.
Leave a Reply