Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Irony
II Samuelis 6 : 20
20 Reversusque est David ut benediceret domui suæ: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris.
I Regum 18 : 27
27 Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias, dicens: Clamate voce majore: deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur.
Iob 12 : 2
2 Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?
Ezechielis 28 : 5
5 in multitudine sapientiæ tuæ, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo.
I Regum 22 : 15
15 Venit itaque ad regem, et ait illi rex: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad præliandum, an cessare? Cui ille respondit: Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis.
Amos 4 : 4
4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.
Evangelium secundum Marcum 2 : 17
17 Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores.
Evangelium secundum Matthaeum 22 : 16
16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
Evangelium secundum Matthaeum 27 : 29
29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum.
Evangelium secundum Marcum 15 : 19
19 Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
Evangelium secundum Lucam 23 : 11
11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
Evangelium secundum Ioannem 19 : 3
3 Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judæorum: et dabant ei alapas.
Evangelium secundum Marcum 15 : 19
19 Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
Evangelium secundum Ioannem 19 : 15
15 Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem.
Evangelium secundum Matthaeum 27 : 37
37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum.
Evangelium secundum Marcum 15 : 26
26 Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum.
Leave a Reply