Iosue

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Iosue

Numeri 13 : 8
8 De tribu Issachar, Igal filium Joseph.

I Paralipomenon 7 : 27
27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.

Exodus 24 : 13
13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei,

Exodus 32 : 17
17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnæ auditur in castris.

Exodus 33 : 11
11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.

Numeri 11 : 28
28 Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos.

Numeri 13 : 8
8 De tribu Issachar, Igal filium Joseph.

Numeri 14 : 10
10 Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël.

Numeri 14 : 30
30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun.

Numeri 14 : 38
38 Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram.

Numeri 32 : 12
12 præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam.

Numeri 27 : 23
23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.

Deuteronomium 1 : 38
38 sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli.

Deuteronomium 3 : 28
28 Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es.

Deuteronomium 31 : 3
3 Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus.

Deuteronomium 31 : 7
7 Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides.

Deuteronomium 31 : 23
23 Præcepitque Dominus Josue filio Nun, et ait: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Israël in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *