Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Iosias
II Regum 21 : 26
26 Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza: et regnavit Josias filius ejus pro eo.
II Regum 22 : 1
1 Octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset, triginta et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Idida, filia Hadaia de Besecath.
I Paralipomenon 3 : 14
14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ.
II Paralipomenon 33 : 25
25 Porro reliqua populi multitudo, cæsis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo.
Evangelium secundum Matthaeum 1 : 11
11 Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis.
II Regum 23 : 30
30 Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terræ Joachaz filium Josiæ: et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo.
II Paralipomenon 35 : 24
24 Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem, mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum: et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum.
II Paralipomenon 35 : 25
25 Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
II Regum 22 : 7
7 Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et in fide.
II Paralipomenon 34 : 4
4 Destruxeruntque coram eo aras Baalim: et simulacra, quæ superposita fuerant, demoliti sunt: lucos etiam, et sculptilia succidit atque comminuit: et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.
II Regum 22 : 20
20 idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulchrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum.
II Paralipomenon 34 : 33
33 Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël: et fecit omnes, qui residui erant in Israël, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.
II Regum 23 : 23
23 sicut in octavodecimo anno regis Josiæ factum est Phase istud Domino in Jerusalem.
II Paralipomenon 35 : 19
19 Octavodecimo anno regni Josiæ hoc Phase celebratum est.
Evangelium secundum Matthaeum 1 : 11
11 Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis.
I Regum 13 : 3
3 Deditque in illa die signum, dicens: Hoc erit signum quod locutus est Dominus: ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui in eo est.
Leave a Reply