Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Iosaphat
II Samuelis 8 : 16
16 Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis:
II Samuelis 20 : 24
24 Aduram vero super tributa: porro Josaphat filius Ahilud, a commentariis.
I Regum 4 : 3
3 Elihoreph et Ahia filii Sisa scribæ: Josaphat filius Ahilud a commentariis:
I Paralipomenon 18 : 15
15 Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis.
I Regum 4 : 17
17 Josaphat filius Pharue, in Issachar.
I Regum 15 : 24
24 Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo.
I Regum 22 : 41
41 Josaphat vero filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Achab regis Israël.
I Paralipomenon 3 : 10
10 Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
II Paralipomenon 17 : 1
1 Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël.
Evangelium secundum Matthaeum 1 : 8
8 Asa autem genuit Josophat. Josophat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam.
II Paralipomenon 17 : 2
2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda, quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater ejus.
II Paralipomenon 17 : 9
9 docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.
I Regum 22 : 43
43 Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini.
II Paralipomenon 17 : 9
9 docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.
II Paralipomenon 19 : 11
11 Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his, quæ ad Deum pertinent, præsidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit, quæ ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.
II Paralipomenon 17 : 11
11 Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti: Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.
II Paralipomenon 17 : 19
19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis, in universo Juda.
Leave a Reply