Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Ioiada
II Samuelis 8 : 18
18 Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant.
II Regum 12 : 2
2 Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus, quibus docuit eum Jojada sacerdos.
II Paralipomenon 24 : 2
2 Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis.
II Paralipomenon 24 : 22
22 Et non est recordatus Joas rex misericordiæ, quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat.
II Regum 12 : 16
16 Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat.
II Paralipomenon 24 : 14
14 Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege, et Jojada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ.
II Paralipomenon 24 : 16
16 sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israël, et cum domo ejus.
I Paralipomenon 12 : 27
27 Jojoda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti.
I Paralipomenon 27 : 34
34 Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiæ, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab.
Nehemiae 3 : 6
6 Et portam veterem ædificaverunt Jojada filius Phasea, et Mosollam filius Besodia: ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes.
Ieremiae 29 : 26
26 Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem:
Leave a Reply