Ioab

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Ioab

I Paralipomenon 2 : 16
16 Quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarviæ: Abisai, Joab, et Asaël, tres.

II Samuelis 8 : 16
16 Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis:

II Samuelis 20 : 23
23 Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël: Banaias autem filius Jojadæ super Cerethæos et Phelethæos.

I Paralipomenon 11 : 6
6 dixitque: Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps, et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.

I Paralipomenon 18 : 15
15 Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis.

I Paralipomenon 27 : 34
34 Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiæ, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab.

I Paralipomenon 26 : 28
28 Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum ejus.

I Paralipomenon 11 : 6
6 dixitque: Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps, et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.

II Samuelis 2 : 32
32 Tuleruntque Asaël, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem: et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.

II Samuelis 3 : 27
27 Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portæ, ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus.

I Regum 2 : 5
5 Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo, qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo, quod erat in pedibus ejus.

I Regum 11 : 16
16 (sex enim mensibus ibi moratus est Joad, et omnis Israël, donec interimeret omne masculinum in Idumæa),

Psalmorum 60 : 1
1 In finem. In hymnis David.

II Samuelis 10 : 14
14 Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem: reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem.

I Paralipomenon 19 : 15
15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Joab in Jerusalem.

II Samuelis 11 : 1
1 Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israël, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Kabba: David autem remansit in Jerusalem.

II Samuelis 11 : 25
25 Et dixit David ad nuntium: Hæc dices Joab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem, ut destruas eam, et exhortare eos.

II Samuelis 12 : 29
29 Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath: cumque dimicasset, cepit eam.

I Paralipomenon 20 : 1 – 104

1 Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiæ, et vastavit terram filiorum Ammon: perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba, et destruxit eam.
2 Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit ;
3 populum autem, qui erat in ea, eduxit, et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur, et contererentur. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon: et reversus est cum omni populo suo in Jerusalem.
4 Post hæc initum est bellum in Gazer adversum Philisthæos, in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.
5 Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethæi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium.
6 Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quatuor: qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus.
7 Hic blasphemavit Israël: et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *