Inventio

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Inventio

Proverbiorum 8 : 12
12 Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.

Genesis 4 : 21
21 Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.

I Paralipomenon 23 : 5
5 Porro quatuor millia janitores: et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum.

II Paralipomenon 7 : 6
6 Sacerdotes autem stabant in officiis suis: et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in æternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat.

II Paralipomenon 29 : 26
26 Steteruntque Levitæ tenentes organa David, et sacerdotes tubas.

Amos 6 : 5
5 qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,

Genesis 4 : 22
22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.

II Paralipomenon 26 : 15
15 Et fecit in Jerusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit, et in angulis murorum ut mitterent sagittas, et saxa grandia: egressumque est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *