Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Intolerantia, Religiosus
Genesis 4 : 8
8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
Numeri 11 : 28
28 Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos.
Evangelium secundum Marcum 9 : 39
39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
Actus Apostolorum 4 : 3
3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera.
Actus Apostolorum 4 : 21
21 At illi comminantes dimiserunt eos: non invenientes quomodo punirent eos propter populum, quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.
Actus Apostolorum 17 : 13
13 Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi, quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem.
Actus Apostolorum 6 : 15
15 Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.
Actus Apostolorum 7 : 59
59 Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.
Actus Apostolorum 8 : 3
3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
Actus Apostolorum 13 : 50
50 Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis.
Actus Apostolorum 17 : 5
5 Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum.
Actus Apostolorum 18 : 13
13 dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
Actus Apostolorum 21 : 31
31 Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.
Actus Apostolorum 22 : 23
23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem,
Actus Apostolorum 23 : 2
2 Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus.
Exodus 22 : 20
20 Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli.
Deuteronomium 17 : 7
7 Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui.
Leave a Reply