interrogans Deum

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de interrogans Deum

Isaiae 55 : 8 – 9
8 Non enim cogitationes meæ, cogitationes vestræ ; neque viæ vestræ, viæ meæ, dicit Dominus.
9 Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.

Psalmorum 10 : 1 – 18
1 In finem. Psalmus David.
2 In Domino confido ; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer?
3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde ;
4 quoniam quæ perfecisti destruxerunt ; justus autem quid fecit?
5 Dominus in templo sancto suo ; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt, palpebræ ejus interrogant filios hominum.
6 Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
7 Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.

Epistula I ad Corinthios 2 : 16
16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.

Psalmorum 74 : 1 – 23
1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.
3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus.
5 Dixi iniquis: Nolite inique agere, et delinquentibus: Nolite exaltare cornu.
6 Nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus.
8 Quoniam Deus judex est ; hunc humiliat, et hunc exaltat:
9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fæx ejus non est exinanita ; bibent omnes peccatores terræ.
10 Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob.
11 Et omnia cornua peccatorum confringam ; et exaltabuntur cornua justi.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *