Interpres

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Interpres

Genesis 40 : 8
8 Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis.

Genesis 41 : 16
16 Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.

Danielis 2 : 30
30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

Genesis 42 : 23
23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.

II Paralipomenon 32 : 31
31 Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus.

Nehemiae 8 : 8
8 Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur.

Iob 33 : 23
23 Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,

Epistula I ad Corinthios 12 : 10
10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.

Epistula I ad Corinthios 12 : 30
30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur?

Epistula I ad Corinthios 14 : 5
5 Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.

Epistula I ad Corinthios 14 : 13
13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.

Epistula I ad Corinthios 14 : 28
28 Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo.

Iob 33 : 23
23 Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *