Quid biblia dicit de interitus – Omnes Bible versus de interitus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de interitus

Evangelium secundum Matthaeum 10 : 28
28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

Proverbiorum 1 : 1 – 33
1 Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam ;
3 ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam erudtionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem:
4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
7 Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;
12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum:
13 omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis ;
14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum:
15 fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum:
16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
19 Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.
20 Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam:
21 in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:
22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
24 Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia ;
28 tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me:
29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
33 Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.

Psalmorum 58 : 10
10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es.

Epistula ad Romanos 1 : 26 – 1

Psalmorum 97 : 2 – 7
2 Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
3 Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.
4 Jubilate Deo, omnis terra ; cantate et exsultate, et psallite.
5 Psallite Domino in cithara ; in cithara et voce psalmi ;
6 in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini ;
7 moveatur mare, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et qui habitant in eo.

Ecclesiasticus 9 : 10
10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.

Epistula ad Romanos 6 : 23
23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.

Apocalypsis Ioannis 21 : 8
8 Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *