Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Iniustitia
Exodus 22 : 22
22 Viduæ et pupillo non nocebitis.
Exodus 23 : 3
3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.
Exodus 23 : 7
7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium.
Leviticus 19 : 15
15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
Leviticus 19 : 36
36 Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti.
Deuteronomium 16 : 20
20 Juste quod justum est persequeris: ut vivas, et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
Deuteronomium 24 : 18
18 Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.
Deuteronomium 27 : 19
19 Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ: et dicet omnis populus: Amen.
Iob 16 : 17
17 Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
Iob 31 : 15
15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est? et formavit me in vulva unus?
Psalmorum 12 : 5
5 nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ;
Psalmorum 43 : 1
1 In finem. Filiis Core ad intellectum.
Psalmorum 82 : 2
2 Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus:
Proverbiorum 11 : 7
7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.
Proverbiorum 17 : 15
15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
Proverbiorum 28 : 8
8 Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.
Proverbiorum 29 : 27
27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
Proverbiorum 31 : 5
5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
Ecclesiasticus 3 : 16
16 Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem:
Ecclesiasticus 5 : 8
8 et insuper universæ terræ rex imperat servienti.
Isaiae 26 : 10
10 Misereamur impio, et non discet justitiam ; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
Ieremiae 22 : 5
5 Quod si non audieritis verba hæc: in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc.
Lamentationes 3 : 36
36 LAMED. Ut perverteret hominem in judicio suo ; Dominus ignoravit.
Amos 5 : 12
12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.
Sophoniae 3 : 5
5 Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ; mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ; nescivit autem iniquus confusionem.
Evangelium secundum Lucam 3 : 14
14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.
Evangelium secundum Lucam 16 : 10
10 Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
Epistula I ad Thessalonicenses 4 : 7
7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
Leave a Reply