Quid biblia dicit de Infructuositas – Omnes Bible versus de Infructuositas

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Infructuositas

Isaiae 5 : 2
2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam ; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea ; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.

Evangelium secundum Matthaeum 3 : 10
10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

Evangelium secundum Lucam 3 : 9
9 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

Evangelium secundum Matthaeum 7 : 19
19 Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

Evangelium secundum Matthaeum 13 : 7
7 Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.

Evangelium secundum Matthaeum 21 : 20
20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?

Evangelium secundum Marcum 11 : 13
13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum.

Evangelium secundum Lucam 13 : 9
9 et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam.

Evangelium secundum Ioannem 15 : 2
2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.

Evangelium secundum Ioannem 15 : 4
4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *