Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de infideles
Epistula II ad Corinthios 6 : 14 – 18
14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. QuƦ enim participatio justitiƦ cum iniquitate? aut quƦ societas luci ad tenebras?
15 quƦ autem conventio Christi ad Belial? aut quƦ pars fideli cum infideli?
16 qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:
18 et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.
Epistula II ad Corinthios 6 : 14
14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. QuƦ enim participatio justitiƦ cum iniquitate? aut quƦ societas luci ad tenebras?
Epistula I ad Corinthios 5 : 9 – 13
9 Scripsi in epistola: Ne commisceamini fornicariis:
10 non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.
11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.
12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis?
13 nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.
Epistula I ad Timotheum 5 : 8
8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
Proverbiorum 24 : 20
20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
Epistula ad Ephesios 4 : 18
18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quƦ est in illis, propter cƦcitatem cordis ipsorum,
Epistula ad Romanos 1 : 20
20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quƦ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.
Epistula ad Romanos 6 : 23
23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita Ʀterna, in Christo Jesu Domino nostro.
Evangelium secundum Lucam 10 : 30 – 37
30 Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo prƦterivit.
32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.
34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?
37 At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter.
Evangelium secundum Ioannem 14 : 15
15 Si diligitis me, mandata mea servate:
Leave a Reply