Quid biblia dicit de Indictamenta – Omnes Bible versus de Indictamenta

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Indictamenta

I Regum 21 : 16
16 Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitæ, ut possideret eam.

Ieremiae 26 : 24
24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.

Ieremiae 37 : 15
15 Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Jeremias diebus multis.

Danielis 3 : 28
28 Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem: quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.

Danielis 6 : 24
24 Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.

Evangelium secundum Matthaeum 26 : 61
61 et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.

Evangelium secundum Marcum 14 : 58
58 Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.

Evangelium secundum Matthaeum 26 : 65
65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:

Evangelium secundum Marcum 14 : 64
64 Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

Evangelium secundum Lucam 22 : 71
71 At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.

Evangelium secundum Ioannem 19 : 7
7 Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.

Evangelium secundum Matthaeum 27 : 11
11 Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis.

Evangelium secundum Matthaeum 27 : 37
37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum.

Evangelium secundum Marcum 15 : 2
2 Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.

Evangelium secundum Marcum 15 : 26
26 Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum.

Evangelium secundum Lucam 23 : 3
3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.

Evangelium secundum Lucam 23 : 38
38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum.

Evangelium secundum Ioannem 18 : 30
30 Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *