imputata iustitia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de imputata iustitia

Epistula ad Philippenses 3 : 9
9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quƦ ex lege est, sed illam, quƦ ex fide est Christi Jesu: quƦ ex Deo est justitia in fide,

Epistula II ad Corinthios 5 : 21
21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.

Isaiae 53 : 11
11 Pro eo quod laboravit anima ejus videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.

Epistula ad Galatas 2 : 16
16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.

Epistula I Petri 2 : 24
24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiƦ vivamus: cujus livore sanatis estis.

Epistula I ad Corinthios 1 : 30
30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:

Epistula ad Romanos 1 : 17
17 Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit.

Epistula ad Galatas 2 : 20
20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

Epistula ad Romanos 4 : 3
3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam.

Epistula ad Romanos 5 : 18
18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitƦ.

Epistula ad Romanos 5 : 17
17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiƦ, et donationis, et justitiƦ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.

Ieremiae 23 : 6
6 In diebus illis salvabitur Juda, et Israƫl habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.

Epistula ad Romanos 3 : 22
22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *