Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de improbitas
Leviticus 6 : 7
7 qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.
Leviticus 19 : 13
13 Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
Leviticus 19 : 36
36 Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti.
Deuteronomium 25 : 16
16 Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit hæc, et aversatur omnem injustitiam.
Iob 24 : 11
11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
Psalmorum 37 : 21
21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
Psalmorum 50 : 18
18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ; holocaustis non delectaberis.
Psalmorum 62 : 10
10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ ;
Proverbiorum 3 : 28
28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare.
Proverbiorum 11 : 1
1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.
Proverbiorum 20 : 10
10 Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.
Proverbiorum 20 : 14
14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
Proverbiorum 20 : 17
17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
Proverbiorum 20 : 23
23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.
Isaiae 32 : 7
7 Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
Ieremiae 7 : 10
10 et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas.
Ieremiae 9 : 6
6 Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.
Ieremiae 9 : 8
8 Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.
Ieremiae 22 : 13
13 Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei:
Ezechielis 22 : 29
29 Populi terræ calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio.
Osee 4 : 2
2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
Osee 12 : 7
7 Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit.
Amos 3 : 10
10 Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem et rapinas in ædibus suis.
Amos 8 : 5
5 dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas,
Michaeae 6 : 11
11 Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa?
Nahum 3 : 1
1 Væ civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena ! non recedet a te rapina.
Sophoniae 1 : 9
9 et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
Zachariae 5 : 4
4 Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.
Leave a Reply