impius

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de impius

Isaiae 14 : 19
19 tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.

Malachiae 4 : 3
3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.

Evangelium secundum Matthaeum 13 : 48
48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.

Psalmorum 49 : 12
12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus.

Epistula II Petri 2 : 12
12 Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,

Sophoniae 1 : 17
17 Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt ; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.

Evangelium secundum Matthaeum 15 : 14
14 Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.

Ieremiae 6 : 28
28 Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum: universi corrupta sunt.

Ezechielis 22 : 18
18 Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam: omnes isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt.

Isaiae 55 : 13
13 Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus ; et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur.

Ezechielis 2 : 6
6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.

Psalmorum 22 : 12

Isaiae 14 : 19
19 tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.

Iob 21 : 18
18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.

Psalmorum 1 : 4
4 Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.

Evangelium secundum Matthaeum 3 : 12
12 Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

II Regum 19 : 26
26 Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt, facti sunt velut fœnum agri, et virens herba tectorum, quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *