Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de immundorum spirituum
Apocalypsis Ioannis 18 : 2
2 Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis:
Epistula I ad Timotheum 4 : 1 – 16
1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,
2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:
5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
6 Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.
8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.
9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.
10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
11 Præcipe hæc, et doce.
12 Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.
14 Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
15 Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
16 Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
Epistula ad Galatas 5 : 19 – 21
19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
Evangelium secundum Marcum 5 : 1 – 43
1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare:
4 quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare:
5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum:
7 et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
8 Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
9 Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.
13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum:
15 et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.
16 Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.
17 Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.
18 Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
19 et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
20 Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur.
21 Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,
23 et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
25 Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:
27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus:
28 dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?
31 Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?
32 Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.
33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagago, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum?
36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.
37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.
38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
39 Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.
40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
41 Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge.
42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.
43 Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.
Evangelium secundum Matthaeum 12 : 43
43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.
Evangelium secundum Matthaeum 10 : 8
8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date.
Ezechielis 44 : 23
23 Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis.
Epistula ad Romanos 3 : 31
31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.
Leave a Reply