Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Iericho
Numeri 22 : 1
1 Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.
Numeri 26 : 3
3 Locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos, in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho, ad eos qui erant
Deuteronomium 34 : 1
1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,
Deuteronomium 34 : 3
3 et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.
II Regum 2 : 19
19 Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse domine perspicis: sed aquæ pessimæ sunt, et terra sterilis.
Epistula ad Hebraeos 11 : 31
31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
Iosue 5 : 15
15 Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum?
Iosue 24 : 11
11 Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhæus et Pherezæus, et Chananæus, et Hethæus, et Gergezæus, et Hevæus, et Jebusæus: et tradidi illos in manus vestras.
Iosue 18 : 12
12 Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane: pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagæ, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven,
Iosue 18 : 21
21 Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis,
Iudicum 1 : 16
16 Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo.
Iudicum 3 : 13
13 Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec: abiitque et percussit Israël, atque possedit urbem palmarum.
Leave a Reply