Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Iehu
I Regum 16 : 1
1 Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Hanani contra Baasa, dicens:
I Regum 16 : 7
7 Cum autem in manu Jehu filii Hanani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam: ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu filium Hanani, prophetam.
I Regum 16 : 12
12 Delevitque Zambri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jehu prophetæ,
II Paralipomenon 19 : 2
2 Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris:
II Paralipomenon 20 : 34
34 Reliqua autem gestorum Josaphat priorum, et novissimorum, scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quæ digessit in libros regum Israël.
I Regum 19 : 16
16 et Jehu filium Namsi unges regem super Israël: Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmeula, unges prophetam pro te.
II Regum 9 : 14
14 Conjuravit ergo Jehu filius Josaphat filii Namsi contra Joram: porro Joram obsederat Ramoth Galaad, ipse et omnis Israël contra Hazaël regem Syriæ:
II Regum 9 : 37
37 et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Jezrahel, ita ut prætereuntes dicant: Hæccine est illa Jezabel?
II Regum 10 : 28
28 Delevit itaque Jehu Baal de Israël:
II Paralipomenon 22 : 9
9 Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria: adductumque ad se, occidit, et sepelierunt eum, eo quod esset filius Josaphat, qui quæsierat Dominum in toto corde suo. Nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochoziæ:
II Regum 10 : 33
33 a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroër, quæ est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan.
I Regum 19 : 17
17 Et erit, quicumque fugerit gladium Hazaël, occidet eum Jehu: et quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus.
II Regum 10 : 30
30 Dixit autem Dominus ad Jehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël.
II Regum 15 : 12
12 Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Jehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. Factumque est ita.
Osee 1 : 4
4 Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël.
II Regum 10 : 35
35 Et dormivit Jehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Joachaz filius ejus pro eo.
I Paralipomenon 2 : 38
38 Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,
Leave a Reply