Idumaei

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Idumaei

Genesis 36 : 39
39 Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.

Numeri 20 : 14
14 Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Hæc mandat frater tuus Israël: Nosti omnem laborem qui apprehendit nos,

I Paralipomenon 1 : 50
50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.

Ezechielis 32 : 29
29 Ibi Idumæa, et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descendunt in lacum.

Amos 2 : 1
1 Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem.

Genesis 36 : 43
43 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.

Exodus 15 : 15
15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

I Paralipomenon 1 : 54
54 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom.

Genesis 32 : 3
3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:

Deuteronomium 2 : 5
5 Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.

Deuteronomium 2 : 12
12 In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suæ, quam dedit illi Dominus.

Deuteronomium 2 : 6
6 Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis: aquam emptam haurietis, et bibetis.

Deuteronomium 23 : 7
7 Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est: nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus.

Numeri 20 : 21
21 nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. Quam ob rem divertit ab eo Israël.

I Samuelis 14 : 47
47 Et Saul, confirmato regno super Israël, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus, contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthæos: et quocumque se verterat, superabat.

I Regum 11 : 16
16 (sex enim mensibus ibi moratus est Joad, et omnis Israël, donec interimeret omne masculinum in Idumæa),

I Paralipomenon 18 : 13
13 et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David: salvavitque Dominus David in cunctis, ad quæ perrexerat.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *