Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Idumaea
Genesis 25 : 25
25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob.
Genesis 25 : 30
30 ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.
Genesis 36 : 1
1 Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
Genesis 36 : 8
8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
Genesis 36 : 19
19 Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom.
Genesis 32 : 3
3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:
Genesis 36 : 17
17 Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.
Genesis 36 : 21
21 et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.
Ieremiae 40 : 11
11 Sed et omnes Judæi qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idumæa, et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judæa, et quod præposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan,
Abdiae 1 : 8
8 Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau?
Abdiae 1 : 14
14 neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint, et non concludes reliquos ejus in die tribulationis.
Ieremiae 25 : 23
23 et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam:
Ieremiae 27 : 11
11 Porro gens quæ subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea.
Isaiae 63 : 1
1 Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ. Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.
Leave a Reply