Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de idolorum cultores
Exodus 20 : 4 – 5
4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
5 Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:
Deuteronomium 5 : 9
9 Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me:
Evangelium secundum Marcum 7 : 7
7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.
Evangelium secundum Matthaeum 6 : 33
33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.
Isaiae 42 : 8
8 Ego Dominus, hoc est nomen meum ; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.
Apocalypsis Ioannis 22 : 18
18 Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus: si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto.
Evangelium secundum Matthaeum 23 : 9
9 Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est.
Leave a Reply