Iddo

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Iddo

I Regum 4 : 14
14 Abinadab filius Addo præerat in Manaim.

I Paralipomenon 6 : 21
21 Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus.

I Paralipomenon 27 : 21
21 et dimidiæ tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariæ: Benjamin autem, Jasiel filius Abner.

II Paralipomenon 9 : 29
29 Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo videntis, contra Jeroboam filium Nabat.

II Paralipomenon 12 : 15
15 Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiæ prophetæ, et Addo videntis, et diligenter exposita: pugnaveruntque adversum se Roboam, et Jeroboam cunctis diebus.

II Paralipomenon 13 : 22
22 Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophetæ.

Esdrae 5 : 1
1 Prophetaverunt autem Aggæus propheta, et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judæos, qui erant in Judæa et Jerusalem, in nomine Dei Israël.

Esdrae 6 : 14
14 Seniores autem Judæorum ædificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggæi prophetæ, et Zachariæ filii Addo: et ædificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israël, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum:

Zachariae 1 : 1
1 In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens:

Zachariae 1 : 7
7 In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens:

Nehemiae 12 : 4
4 Addo, Genthon, Abia,

Nehemiae 12 : 16
16 Adaiæ, Zacharia: Genthon, Mosollam:

Esdrae 8 : 17
17 Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiæ loco, et posui in ore eorum verba, quæ loquerentur ad Eddo, et fratres ejus Nathinæos in loco Chasphiæ, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *