Quid biblia dicit de Iconoclasmus – Omnes Bible versus de Iconoclasmus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Iconoclasmus

Exodus 23 : 24
24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

Exodus 34 : 13
13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide:

Numeri 33 : 52
52 disperdite cunctos habitatores terræ illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,

Deuteronomium 7 : 5
5 Quin potius hæc facietis eis: aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite:

Deuteronomium 7 : 26
26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.

Deuteronomium 12 : 4
4 Non facietis ita Domino Deo vestro:

Iudicum 2 : 2
2 ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ hujus, sed aras eorum subverteretis: et noluistis audire vocem meam: cur hoc fecistis?

Ieremiae 50 : 2
2 Annuntiate in gentibus, et auditum facite: levate signum, prædicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum.

Genesis 35 : 4
4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

Exodus 32 : 20
20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.

Iudicum 6 : 32
32 Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus.

II Samuelis 5 : 21
21 Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quæ tulit David, et viri ejus.

I Paralipomenon 14 : 12
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.

II Regum 10 : 28
28 Delevit itaque Jehu Baal de Israël:

II Regum 11 : 18
18 Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.

II Regum 18 : 6
6 et adhæsit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, quæ præceperat Dominus Moysi.

II Regum 23 : 20
20 Et occidit universos sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super altaria: et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem.

II Paralipomenon 14 : 5
5 et abstulit de cunctis urbibus Juda aras, et fana, et regnavit in pace.

II Paralipomenon 15 : 16
16 Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.

II Paralipomenon 17 : 6
6 Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.

II Paralipomenon 19 : 3
3 sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *