Ianua

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Ianua

Exodus 12 : 22
22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.

Deuteronomium 11 : 20
20 Scribes ea super postes et januas domus tuæ,

Proverbiorum 26 : 14
14 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo.

I Regum 7 : 50
50 et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo: et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant.

I Regum 6 : 35
35 Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.

Osee 2 : 15
15 Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem ; et canet ibi juxta dies juventutis suæ, et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti.

Epistula I ad Corinthios 16 : 9
9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi.

Apocalypsis Ioannis 3 : 8
8 Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.

Evangelium secundum Matthaeum 25 : 10
10 Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.

Evangelium secundum Lucam 13 : 25
25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:

Apocalypsis Ioannis 3 : 7
7 Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit:

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *