Quid biblia dicit de Iabes Galaad – Omnes Bible versus de Iabes Galaad

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Iabes Galaad

Iudicum 21 : 15
15 Universusque Israël valde doluit, et egit pœnitentiam super interfectione unius tribus ex Israël.

I Samuelis 11 : 11
11 Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.

I Samuelis 31 : 13
13 et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus.

I Paralipomenon 10 : 12
12 consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.

II Samuelis 2 : 4
4 Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David, quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul.

II Samuelis 21 : 14
14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathæ filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia, quæ præceperat rex, et repropitiatus est Deus terræ post hæc.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *