Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Hur
Exodus 17 : 10
10 Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.
Exodus 17 : 12
12 Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.
Exodus 24 : 14
14 senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.
Exodus 31 : 2
2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,
Exodus 35 : 30
30 Dixitque Moyses ad filios Israël: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
Exodus 38 : 22
22 quæ Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat,
I Paralipomenon 2 : 20
20 Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.
II Paralipomenon 1 : 5
5 Altare quoque æneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia.
Numeri 31 : 8
8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
Iosue 13 : 21
21 et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ.
I Regum 4 : 8
8 Et hæc nomina eorum: Benhur, in monte Ephraim.
I Paralipomenon 2 : 50
50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
I Paralipomenon 4 : 4
4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
I Paralipomenon 4 : 1
1 Filii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
Nehemiae 3 : 9
9 Et juxta eum ædificavit Raphaia filius Hur, princeps vici Jerusalem.
Leave a Reply