Horeb

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Horeb

Exodus 3 : 1
1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.

Exodus 17 : 6
6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël:

Exodus 33 : 6
6 Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.

Deuteronomium 1 : 2
2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.

Deuteronomium 1 : 6
6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis:

Deuteronomium 1 : 19
19 Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,

Deuteronomium 4 : 10
10 a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.

Deuteronomium 4 : 15
15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis:

Deuteronomium 5 : 2
2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb.

Deuteronomium 9 : 8
8 Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit,

Deuteronomium 29 : 1
1 Hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab: præter illud fœdus, quod cum eis pepigit in Horeb.

I Regum 8 : 9
9 In arca autem non erat aliud nisi duæ tabulæ lapideæ, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus fœdus cum filiis Israël, cum egrederentur de terra Ægypti.

I Regum 19 : 8
8 Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.

II Paralipomenon 5 : 10
10 Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ, quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto.

Psalmorum 106 : 19
19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *