Quid biblia dicit de homosexualitas – Omnes Bible versus de homosexualitas

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de homosexualitas

Leviticus 20 : 13
13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas: morte moriantur: sit sanguis eorum super eos.

Epistula I ad Corinthios 6 : 9
9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,

Epistula ad Romanos 1 : 26 – 28
26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.
27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,

Epistula I ad Timotheum 1 : 10
10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,

Epistula I ad Corinthios 7 : 2
2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.

Leviticus 18 : 22
22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.

Evangelium secundum Marcum 10 : 6 – 9
6 ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.
7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam:
8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

Epistula ad Romanos 1 : 32
32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

Evangelium secundum Matthaeum 19 : 11 – 12
11 Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.

Epistula ad Hebraeos 13 : 1 – 25
1 Caritas fraternitatis maneat in vobis,
2 et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.
4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.
5 Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam:
6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.
7 Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
8 Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula.
9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis.
10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.
17 Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.
18 Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,
21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.
23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos.
24 Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.
25 Gratia cum omnibus vobis. Amen.

Epistula ad Romanos 13 : 8 – 10
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
9 Nam: non adultaberis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.
10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

Epistula I ad Corinthios 7 : 7 – 9
7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.
8 Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.

Isaiae 56 : 3 – 5
3 Et non dicat filius advenæ, qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo ; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum.
4 Quia hæc dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quæ ego volui, et tenuerint fœdus meum,
5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.

Genesis 19 : 1 – 38
1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram,
2 et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus.
3 Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.
4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.
5 Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
6 Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait:
7 Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
8 Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.
9 At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena ; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores.
10 Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium:
11 et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
12 Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac:
13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.
14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
16 Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.
17 Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.
18 Dixitque Lot ad eos: Quæso, domine mi,
19 quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar:
20 est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea?
21 Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
22 Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo:
25 et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia.
26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.
27 Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,
28 intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.
30 Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo.
31 Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ.
32 Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.
33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.
34 Altera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.
35 Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.
36 Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo.
37 Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem.
38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.

Epistula ad Galatas 5 : 14
14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.

Epistula I ad Corinthios 6 : 10 – 11
10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
11 Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.

Epistula ad Galatas 3 : 28
28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

I Regum 14 : 24
24 sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntue omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël.

Iudicum 19 : 22
22 Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est, absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare cœperunt, clamantes ad dominum domus, atque dicentes: Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *