Quid biblia dicit de homines placentes – Omnes Bible versus de homines placentes

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de homines placentes

Epistula ad Galatas 1 : 10
10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.

Actus Apostolorum 5 : 29
29 Respondens autem Petrus, et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

Epistula ad Ephesios 6 : 5 – 9
5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:
6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus:
8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.

Epistula ad Romanos 12 : 2
2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *